monumenta.ch > Hildebertus Cenomanensis > sectio 43

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildebertus Cenomanensis, Sermones, p1, 21, 43
Tria sunt impietatis arma, et tres sunt eius ministri, qui convenientes in unum adversus Dominum, et adversus Christum eius, dicentes: « Venite, opprimamus virum iustum, quia gravis est nobis [etiam] ad videndum (Sap. II, 15); » quasi symbolum faciunt, et mortis antidotum conficiunt, ubi singuli aliquid ponunt, diabolus suggestionem, caro delectationem, spiritus consensum: et sic transmigravit homo, de beato factus miser.